Accueil Non classifié(e) Formules d’exorcisme de l’eau et du sel en latin

Formules d’exorcisme de l’eau et du sel en latin

601
PARTAGER

(du rituel romain)

Seul un prêtre peut le faire

 

  1. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
    R. Qui fecit coelum et terram.

    Exorcisme du sel

Exorcizo te, creatura salis, per Deum X vivum, per Deum X verum, per Deum X sanctum: per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquae : ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium : et sis omnibus sumentibus te sanitas animae et corporis : et effugiat atque discedat a loco, in quo aspersum fueris omnis phantasia et nequitia, vel versutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus adjuratus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculm per ignem.

  1. Amen.

OREMUS
Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, umiliter imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, beneXdicere, et sanctiXficare tua pietate digneris: ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis: et quidquid ex eo tactum, vel respersum fuerit, careat omni immunditia, omnique impugnatione spiritalis nequitiae.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.


Exorcisme de l’eau
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine DeiXPatris omnipotentis, et in nomine JesuXChristi Filii ejus Domini nostri, et in virtute SpiritusXSancti: ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis, per virtutem ejusdem
Domini nostri Jesu Christi: qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculm per ignem.

R. Amen.

OREMUS
Deus, qui ad salutem humani generis, maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti: adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato, virtutem tuae beneXdictionis infunde: ut creatura tua mysteriis tuis serviens, ad abigendos daemones, morbosque pellendos, divinae gratiae sumat effectum: ut quidquid in domibus, vel in locis fidelium haec unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens: discendant omnes insidiae latentis inimici: et si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersione hujus aquae effugiat, ut salubritas per invocationem sancti tui nominis expetita, ab omnibus sit impugnationibus defensa.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.

On répand le sel dans l’eau  à trois reprises en traçant une forme de croix  et en disant une seule fois :

Commixtio salis et aquae pariter fiat.
In nomine PaXtris, et FiXlii, et SpiritusXSancti.

R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS

Deus invictae virtutis auctor, et insuperabilis imperii Rex, ac semper magnificus triumphator : qui adverse dominationis vires reprimis : qui inimici rugientis sevitiam superas : qui hostiles nequitias potenter expugnas : te, Domine, trementes, et supplices deprecamur, ac petimus : ut hanc creaturam salis et aquae dignater aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore sanctifices : ut ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti nominis tui, omnis infestatio immundi spiritus abigatur : terrorque venenosi serpentis procul pellatur : et presentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur.

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.